ORTHIUM Carmen

ORTHIUM Carmen
ORTHIUM Carmen
memoratur A Gellio l. 16. c. 19. ubi de fidieine Arione: Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus. stansque in summae puppis foro, carmen, quod Orthium dicitur, voce sublatissimâ cantavit: In quae verba Iac. Oisclius ICtus: Carmen Orthium, inquit, sive Orthius modus, ad accendendos animos exigendosque trepidos in praelio, efficax erat et accommodatus: utpote incensus, sonorus et classicus. Ab ὄρω, i. e. excito. Eôdem canendi genere usus Timotheus Alexandrum M. tantô belli desideriô implevit, ut confertim ad arma prosiliret, apud Eustathium in Iliad. λ. Scholiastes vetus Aristophanis in Acharnens. eum sic vocatum ait, διὰ τὸ εἶναι ἴυτονον καὶ ἀνάτασιν ἔχειν: adducitque Homeri illd Il. λ. v. 10. 11.
Ε῎νθα ςτᾶσ᾿ ἤυσε θεὰ μέγα τε δεινόν τε
Ο῎ρθἰ Α᾿χαιοῖσιν, μὲγα δὲ ςθένος ἔμβαλ᾿ ἑκάςτῳ.
Illic stans clamavit Dea altumque, horribileque,
Orthium carmen Achivis, magnum autem robur inierit unicuique.
Suidas, Ο῎ρθιον νόμον καὶ Τροχαῖον τοὺς δύο νόμους ἀπὸ τῶ ῥυθμῶν ὠνόμασε, Τέρπανδρος ἀνατεταμένοι δὲ ἦσαν καὶ ἔυτονοι, Orthium modum et Trochaeum, a thythmis sic appeliavit Terpander: Erant enim intensi ac acres. Meminit eiusdem Maximus Tyrius Orat. 7. Net enim in Musicis unus est modres, aut unum tempus. Pulchrum in bello id, quod Orthium nominant: pulchrum m convivio id, quod Paroenion vocatur. In saltationibus quoque Pyrrichis Ο῎ρθιον νόμον ex tibiis fuisse adhibitum, docet Iul. C. Scaliger Pretices l. 1. c. 18. qui idem c. 20. tibias Syriacas audaciam atque impetum spirantes, ad leges Entheas et Orthias refert. Vide quoque Gerh. Ioh. Voss. de Masice c. 4. §. 36. et infra voce Proelium, it. Scolium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • POLYMNESTUS — Mileti fil. poera Colophonius, carmen Orthium vel, ut alii vocent, Orthrium, conscripsit: item quod ab eo Polymnestium dictum est. Sminthia quoque in Rhodo cecinit, ut ex Athenaeo videre est. Ob foeditatem reprehensus, ab Aristophane in Equitibus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCOLIUM — Graece Σκολιὸν, subintellige μέλος, genus Carminis apud Graecos convivalis. Quamvis enim Socrates apud Platonem in Protagora, Musicae usum in conviviis improber illamque Euripides funeribus magis convenire, ad luctum mitigandum, asserat, tamen et …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”